- ALEXANDER Ptolomaeus I
- ALEXANDER Ptolomaeus I.Rex Aegypti nonus, Ptolemaeo Lathuro fratri, praelatus, ope Cleopatrae matris: quae impotentis animi femina, qualia in Lathurum primo, dein in ipsum Alexandrum molita sit, vide apud Ioseph. l. 13. Ant. Iud. c. 20. et 21. Iustin. l. 39. c. 3. Euseb. Chron.Sed occisa ab Alexandro; quod facinus perosi Alexandrini, hôc pulsô, Lathurum ab exilio in thronum revocârunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.